AUROCLAVATUM seu AURICLAVUM

AUROCLAVATUM seu AURICLAVUM
AUROCLAVATUM seu AURICLAVUM
voce hydridâ Chrysoclavum, quâ Anastasius Bibliothecar. utitur, vocabulum frequens est apud Recentiores, qui Auroclavas et Auroclavatas vestes passim dixêre τὰς χρυσοσημους, i. e. aureis clavis insigne. Fuit autem clavus in veste πορφύρα ὑφασμένη, purpura praetexta, dictusque Graecis est σημεῖον, item παράτημον, Laconibus τἀμεον, quô nomine significari apud illos ait Grammaticus, τὰ εν ταῖς ὤαις τῶ ἱματίων παράσημα, h. e. praeclavia vel praetexta, quae ad oras vestium adsui solebant. Unde iidem Graeci παράσημα αρχῆς et παράσημα βασιλικὰ, vocant, quae liceat appellare, Praetexta Imperii et Praetexta Regia: ut Valerius, praetextum triumphi, h. c. παράσημον τοῦ θριάμβου, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 46. et infra passim: de pileis inprimis χρυσοκοκκίνοις Procerum Constantinopolit. ab Hypersebasto usque ad Stratopedarchon, infra in Umbella.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”